Home Master Index
←Prev   Song of Songs 7 as rendered by/in  Next→ 



7:1  quid videbis in Sulamiten nisi choros castrorum quam pulchri sunt gressus tui in calciamentis filia principis iunctura feminum tuorum sicut monilia quae fabricata sunt manu artificis
7:2  umbilicus tuus crater tornatilis numquam indigens poculis venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis
7:3  duo ubera tua sicut duo hinuli gemelli capreae
7:4  collum tuum sicut turris eburnea oculi tui sicut piscinae in Esebon quae sunt in porta filiae multitudinis nasus tuus sicut turris Libani quae respicit contra Damascum
7:5  caput tuum ut Carmelus et comae capitis tui sicut purpura regis vincta canalibus
7:6  quam pulchra es et quam decora carissima in deliciis
7:7  statura tua adsimilata est palmae et ubera tua botris
7:8  dixi ascendam in palmam adprehendam fructus eius et erunt ubera tua sicut botri vineae et odor oris tui sicut malorum
7:9  guttur tuum sicut vinum optimum dignum dilecto meo ad potandum labiisque et dentibus illius ruminandum
7:10  ego dilecto meo et ad me conversio eius
7:11  veni dilecte mi egrediamur in agrum commoremur in villis
7:12  mane surgamus ad vineas videamus si floruit vinea si flores fructus parturiunt si floruerunt mala punica ibi dabo tibi ubera mea
7:13  mandragorae dederunt odorem in portis nostris omnia poma nova et vetera dilecte mi servavi tibi